Смекни!
smekni.com

Основы латинского языка (стр. 2 из 10)

Apollo a Graecis et Romānis frater Diānae putātur. Apollĭnis et Diānae pater est Juppĭter, mater Latōna. Apollĭni Sol sacer est, Diānae Luna. Arma Apollĭnis et Diānae sagittae sunt. Poētae antiqui Apollĭnem Musārum ducem, poētārum patrem, carmĭnum auctōrem, medicīnae inventōrem nomĭnant. Multa templa et oracŭla Apollĭni sacra sunt. Oracŭlum Delphĭcum praecipue clarum est.


Занятие 8.

Прилагательные 2-й группы. Participiumpraesentisactīvi.

Упражнение 1.

a) Просклоняйте и переведите на русский язык сочетания: miles fortis, poena levis, lex speciālis.

b) Образуйте от данного глагола Рarticipiumpraes. Act. и просклоняйте его вместе с приведенным существительным: homo (legĕre), popŭlus (vincĕre).

Упражнение 2.

A. 1. Omnes homĭnes libĕri esse cupiunt. 2. Lex brevis esse oportet. 3. Quod attinet ad jus civīle, servi pro nullis habentur, quod ad jus naturāle attinet, omnes homĭnes aequāles sunt. 4. Primus inter pares. 5. Duārum civitātum civis nostro jure nemo potest esse. 6. Patria est commūnis omnium civium parens. 7. Patiens et fortis se ipsum felīcem facit. 8. Fortes fortūna adjuvat. 9. Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuens.

B. Longum et difficĭle est iter per praecepta, breve et effĭcax per exempla. 2. Multi flores hominĭbus utĭles sunt. 3. Dives est, qui sapiens est. 4. Divitiae homĭnem felīcem non faciunt. 5. Homo, verum dicens, mendax appellātur. 6. Apud Herodōtum, patrem historiae, sunt innumerabĭles fabŭlae. 7. Vita homĭnum brevis est. 8. Non est facĭlis ad astra via. 9. Nemo potest omnia scire. 10. Natūrammutāredifficĭleest.

Упражнение 3.

1. Из разных травлюди изготавливают лекарства. 2. Лекции читаются опытными учителями. 3. В Афинах все свободные люди могли читать и писать. 4. Храбрым судьба помогает. 5. Истина пишет свои законы.

Занятие 9.

Степени сравнения прилагательных. Степени сравнения наречий. Ablatīvuscomparatiōnis. Genetīvuspartitīvus.

Упражнение 1.

a) Образуйте степени сравнения следующих прилагательных:

altus, a, um; rarus, a, um; pulcher, chra, chrum; acer, acris, acre; atrox, ōcis; gravis, e; utĭlis, e.

b) В данных слолвосочетаниях преобразуйте положительную степень прилагательных в сравнительную и просклоняйте словосочетания в их новом виде:

lexdura (суровый закон); parsmagna (значительная доля); anĭmalutĭle (полезное животное); virbonus (добрый муж).

Упражнение2.

A. 1. Dolus malus gravior est dolo eventuāli. 2. Probatiōnes debent esse luce clariōres. 3. Nemo ex suo delicto suam condiciōnem meliōrem facĕre potest. 4. Leges Romanōrum meliōres, quam leges Graecōrum sunt. 5. Cato semper optĭmos viros et justissĭmas civitātes defendit. 6. Servi misserrĭmi homĭnes civitātis Romānae sunt. 7. Pares cum parĭbus facillĭme conveniunt. 8. Nulla est terra patria melior.

B. 1. Homĭnes amplius ocŭlis, quam aurĭbus credunt. 2. Aēr est levior, quam aqua. 3. Montes Asiae altiōres sunt, quam montes Eurōpae. 4. Amicitia bonōrum virōrum firmissĭma est. 5. Lingua celĕris est, mens celerior. 6. Graviōres et difficiliōres anĭmi sunt morbi, quam corpŏris. 7. Libertas, leges et pax sunt optĭma dona. 8. Vetĕra proverbia brevĭter et simplicĭbus verbis prudentiam popŭli exprĭmunt. 9. Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.

Упражнение 3.

1. Старый друг – лучший друг. 2. Человеческий ум быстрее всего. 3. Почести рождаются большим трудом. 4. Гомер – славнейший из поэтов Греции. 5. Золото и драгоценности не делают людей счастливыми.

Capĭtis deminutio

Capĭtis deminutiōnis tria genĕra sunt: maxĭma, media, minĭma. Nam tria habēmus: libertātem, civitātem, familiam. Si libertātem amittĭmus, maxĭma est capĭtis deminutio. Si libertātem retinēmus, sed civitātem amittĭmus, media est capĭtis deminutio. Si et libertas et civĭtas retinentur, familia tantum mutātur, minĭma est capĭtis deminutio.

Занятие 10.

4-е склонение существительных. 5-е склонение существительных.

Упражнение 1.

a) Просклоняйте и переведите на русский язык сочетания: fructusdulcis, gradusaltus, resincorporāles, spesultĭma.

b) Определите форму существительных: aciē, spē, exercĭtu, manū, campō, popŭlō, virō, fabŭlā, patriā, vī, animālī, nomĭnĕ, regĕ, sermōnĕ; exercituum, diērum, noctium, leōnum; tauros, casus, scholas, partes; lacrĭmam, patrem, locum, vim, spem; verbis, hominĭbus, casĭbus, diēbus; oppĭda, nomĭna, maria, cornua.

Упражнение 2.

A. 1. Edicta sunt praecepta magistratuum popŭli Romāni. 2. Damnum aut casu, aut culpa fit. 3. Senātus permittit consŭli bellum gerĕre. 4. Usus fructus in multis casĭbus pars dominii est. 5. Jus edicendi habent magistrātus popŭli Romāni. 6. Res corporāles tangi possunt, velut fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denĭque aliae res innumerabĭles. 7. Juris prudentia est divinārum et humanārum rerum notitia, justi et injusti scientia. 8. Poena sine fraude esse non potest. 9. Lapsus varii sunt: lapsus linguae, memoriae. 10. Publĭcum jus est, quod ad statum rei publĭcae Romānae spectat, jus privātum, quod ad singulōrum utilitātem. 11. Senatōres defendunt rem publĭcam Romānam a rebus novis.

B. 1. Canes sunt custōdes domuum. 2. Caesar exercĭtum Romānum contra hostes ducit. 3. Non solum cives, sed etiam magistrātus legĭbus parēre debent. 4. Cornua habent praecipue quadrupĕdes. 5. Homĭni quinque sunt sensus. Sedes quattuor sensuum est in capĭte: visus est in ocŭlis, audītus in aurĭbus, odorātus in narĭbus, gustatus in palāto et in linguā. Tactus est praecipue in digĭtis. 6. Verbis sensus nostros exprimĕre interdum non possŭmus. 7. Nostri milĭtes partem navium deprĭmunt, nonnullas cum hominĭbus capiunt, relĭquas in portum compellunt. 8. Sine duce exercĭtus corpus est sine spirĭtu. 9. Ex fructu arbor cognoscĭtur.

Упражнение 3.

1. Римское войско побеждает врагов. 2. Цезарь имеет надежду победить. 3. Мы знаем о славных подвигах римских граждан.

Занятие 11.

Imperfectum indicatīvi actīvi et passīvi. Futūrum I indicatīvi actīvi et passīvi. Imperfectum indicatīvi et Futūrum I indicatīvi глаголаsum, esse и сложных с ним.

Упражнение 1.

a) Проспрягайте глаголы в Imperfectum ind. Act. et Pass., Futūrum ind. Act. et Pass.: veto 1, permitto 3, moneo 2, definio 4.

b) Прерведите на латинский язык: «он показывал», «вы показываете», «нас будут показывать», «ты запрещал», «мы запрещаем», «они будут запрещать», «я описывал», «их описывали», «нас будут описывать», «вы устанавливаете», «я устанавливал», «устанавливалось», «они убедятся», «вас убеждали».

Упражнение 2.

A. 1. Advocātus in foro causam dicēbat. 2. Reus culpam suam negābat. 3. Servi pro nullis habebantur. 4. Si quis a consŭle quaestōrem parricidii condemnabātur, is ad popŭlum provocāre potĕrat. 5. Romāni multos deos colēbant. 6. Primum reges civitātem Romānam regēbant. 7. Leges Romānae sevērae erant. 8. Reus non potĕrat suam causam ipse dicĕre. 9. Dum abĕram, amīcus meus negotia mea gerēbat. 10. Semper colēmus justas leges civitātis nostrae. 11. Culpam rei demonstrāre non poterĭtis. 12. Bella injusta semper erant causa multōrum malōrum.

B. 1. Alius nunc sum, atque ante eram. 2. Magistri puerōrum Romanōrum plerumque servi Graeci erant, non liběri viri. 3. Describĭtur ab Homēro bellum longum, quod Graeci cum Trojānis gerēbant. 4. Apud Romānos multi servi in ludis gladiatoriis exercebantur. 5. Si necessarium erit pro patria nostra pugnāre, ad arma vocabĭmur, contra inimīcos ducēmur. 6. Alexander Magnus, Philippi filius, claros magistros habēbat. 7. In numĕro magistrōrum Alexandri praeclārus Graecōrum philosophus Aristotĕles erat. 8. Aspĕra et dura vita tua erit, amīce, nisi semper laborābis. 9. Dolor tempŏre, non lacrĭmis molliētur.

Упражнение 3.

1. ДревнийРимуправлялсяцарями. 2. Жизнь рабов была жалкой и несчастной. 3. В Риме воры сурово наказывались. 4. Греки долго не могли захватить Трою. 5. Дети в Спарте уважали родителей.

Занятие 12.

Местоимения: указательные, относительные, отрицательные.

Упражнение 1.

a) Просклоняйте словосочетания:

is vir honestus (этот честный муж);

hic adversus tuus (этот твой противник);

haec causa gravis (эта серьезная причина);

id donum lagrum (этот щедрый дар)

b) Определите местоимения и их формы: sibi, tuo, illi, quā, cujus, nobis, his, ipsos, cui, horum, iis, quem, hos, suam.

Упражнение 2.

A.1. Debēmus facĕre ea, quae leges impĕrant. 2. Cum collĭgo argumenta causārum, non tamen ea numerāre soleo, quam expendĕre. 3. Juris praecepta sunt haec: honeste vivĕre, altĕrum non laedĕre, suum cuique (каждому) tribuĕre. 4. Judĭces condemnant eos, qui delicta efficiunt. 5. Parēmus legĭbus civitāte nostrae. 6. Quisque popŭlus suum jus sibi constituit. 7. Lex est, quod popŭlus jubet et constituit. 8. Amīci defenduntur a nobis in pericŭlis. 9. Id, quod nostrum est, sine facto nostro ad alium transferre non potest.

B. 1. Haec est codicio, sine qua non potest res evenīre. 2. Belgae proxĭmi sunt Germānis, qui trans Rhenum incŏlunt quibuscum continenter bellum gerunt. 3. In nobis ipsis est orīgo omnium malōrum. 4. Primus cujusque mensis dies apud Romānos Kalendae dicebātur. 5. Maxĭma est laus Achillis et Ulixis: hujus viri prudentiă nobis placet, illīus fortitūdo. 6. Qualis homo ipse est, talis ejus est oratio. 7. Non is beātus est, cujus divitiae magnae sunt, sed is, qui sua sorte contentus est.

Упражнение 3.

1. Вам я ничего не должен. 2. Тебе я верю всегда. 3. Римляне ценили тех ораторов, которые были самыми красноречивыми.

De perfidia punīta

Olim bellum erat inter Romam et Falerios, oppĭdum Romae proxĭmum, et Romāni ante Falerios castra habēbant. Puĕri Faliscōrum autem etiam in bello extra oppĭdum se exercēbant. Aliquando Faliscus quidam cum puĕris nonnullis in castra Romāna intrat et Romānis dicit: «Frustra oppĭdum nostrum oppugnabĭtis: armis id expugnāre non poterĭtis, sed dolo incŏlas superabĭtis. Vidētis puĕros istos: eos vobis mando ac ita Romānis victoriam paro.» Sed Romāni ei respondent:» Contra viros arma habēmus, nunquam ea contra puĕros capiēmus. Semper armis pugnāmus; ităque Faliscos dolo insidiisque superāre non possŭmus. Puĕros domum remittēmus, te autem merĭto puniēmus.»

Занятие 13.

Основныеформыглагола. Основыглагола. Perfectum indicatīvi actīvi.

Упражнение 1.

a) Проспрягайие в Perfectumind. Act. глаголы:venio, vēni, ventum, venīre (приходить), video, vīdi, visum, vidēre (видеть), vinco, vīci, victum, vincĕre (побеждать), voco 1 (звать).

b) Определите форму глаголов и переведите на русский язык: fuistis, potuistis; fēci, respondi; misērunt, expugnavērunt; scripsĭmus, necāvit, duxĭmus, mīsi, portavērunt.

Упражнение 2.

А. 1. Senātus decrēvit. Consŭles decrevērunt. 2. Avus scripsit herēdem nepōtem suum. 3. Senātus Catilīnam hostem popŭli appelāvit et contra eum exercĭtum misit. 4. Hostes pacem fecērunt et obsĭdes dedērunt. 5. Bella civīlia delevērunt multas divitias Romae. 6. Lucius Titius uxōrem Maeviam duxit; deĭnde Maevia Titio repudium misit atque Aulo Sejo nupsit. 7. Filius a patre hereditātem accēpit. 8. Judĭces merĭto reos pro delictis punivērunt.

B. 1. Senatōres Romāni Cicerōnem consŭlem, postquam civitātem Romānam servāvit. 2. Promisisti ad me venīre, sed non venisti. 3. Milĭtes Romāni multas urbes in Gallia expugnavērunt et ingentem eārum numĕrum delevērunt. 4. Juppĭter, in taurum conversus, Eurōpam rapuit et in Cretam transportāvit. 5. Hannĭbal, dux Carthaginiensium, ultĭmos suae vitae annos in regno Prusiae vixit. 6. Milĭtes Caesăris montem cepērunt et ibi prope hostes castra posuērunt. 7. Priămus rex Trojanōrum fuit. Hecŭba fuit uxor Priămi.8. Alexander Magnus postquam exercĭtum in Asiam transportāvit, Persas ad Granīcum flumen proelio atrōci vīcit totamque Asiam servitūte barbarōrum liberāvit.

Упражнение 3.

1. Враги захватили и разрушили город. 2. Сцену театра украшали цветами. 3. Ромул и Рем построили Рим. 4. Цицерон был известнейшим римским оратором.

Res mancīpi et nec mancīpi I

Omnes res aut mancīpi aut nec mancīpi sunt.

Mancīpi res sunt omnia praedia in Italĭco solo, tam rustĭca, qualis est fundus, quam urbāna, qualis est domus; item jura praediōrum rusticōrum, velut via, iter, actus, aquaeductus; item servi et quadrupĕdes, velut boves, muli, equi, asĭni.

Cetĕrae res nec mancīpi sunt.

(Ulp.)

Занятие 14.

Перфектные времена активного залога.

Упражнение 1.

a) Пpоспрягайте в Perfectum, Plusquamperfectum, FutūrumIIind. Act. глаголы: mitto, misi, missum, ĕre (посылать); continuo, āvi, ātum, āre (соединять); prodo, dĭdi, dĭtum, ĕre (предавать).